STATUA

STATUA
I.
STATUA
in Ecclesia Romana vocatur imago Haeretici absentis fugitivi, de quo supra diximus. Postquam enim contra talem sententia lata est, ne frustra penitus, id factum videatur, coram omni populo publicari solet, et imago absentis seu Statua in publicum producitur eique titulus affigitur, continens nomen et cognomen absentis contumacis, qui damnatur, eaque statua seeulari potestati traditur, in quam combustionis sententiam et poenam exercet, ac facturus esset in absentem ipsum, si praesens affuisset (nisi converti voluisset) aut alias esset relapsus. Ita statua Sigism. Malatestae, ad fores D. Petri: et statua Lutheri, Leonis X. iussu, unâ cum libris ab Asculensi Episcopo et Sylv. Prieritate, igne concremata est, teste Lud. Paranô de Orig. et Progr. Inquisit. Vide quoque Pegnam Praxi Inquisitor. et Phil. a Limborch Historiâ l. 4. c. 37.
II.
STATUA
quod stet, i. e. promineat, dicta: Proprie enim Statua ab Imagine hôc differt, quod Statua non modo superficiem, led solidum corpus atque perfectum reddit: Imago vero superficiem tantum refert eius rei, cuius est imago, Perott. Graece, ἀνδριὰς, ἄγαλμα, ἵδρυμα dicitur. Eas quis primus fecerit, inquirunt Eruditi. Daedalum, Eupalami filium, nepotem Metionis ex Alcippe, Architectum optimum, πρῶτον ἀγαλμάτων ἐυρετην, i. e. primum Statuarum repertorem, vocat Apollodorus Biblioth. l. 3. Vixit autem is, non ante bellum modo Troianum, sed et ante expeditionem Argonauticam: ut ex Eusebio liquet, qui sic de illo scribit ad an. 737. Daedalus visus est simulacra fecisse moventia. Primus enim omnium pedes Statuarum a se invicem separavit, aliis coniunctim eos fabricantibus. Ubi duo de Daedalo referuntur, quod Simulacra eius fuerint pedibus discretis, et ab interna vi moverentur. In quibus priorum superavit industriam, qui Statuas fecerant pedibus iunctis, non discretis, quales ambulantium; praeterea nesciebant suis simulacris infundere argentum vivum, quô agitante naturaliter et per se moveti viderentur. Sed, si ante Daedalum Statuae fuerunt pedibus iunctis, antiquiores ergo Statuae Daedalô sunt, nec fuerit ille Statuarum primus inventor, ut Apollodorus vult. Proin Prometheum alii primum Statuam ex argilla et igne e Sole rapto fecisse dicunt, vide Lactantium l. 2. c. 11. Alii malunt, primo, Aethiopes fabricâsle; inde didicisle Aegyptios, ut Diod. Siculus contendit. Ad Telchines id nonnulli referunt, de quibus sic modo memoratus Siculus l. 5. Α᾿γαλματα Θεῶν πρῶτοι κατασκευάσαι λέγονται, καί τινα τȏυ αῤχαίων ἀφιδρυμάτων ἀπ᾿ ενείνων ἐπωνομάςθα,, Primi dicuntur fabricasse quaedam simulacra Deorum et quaedam e veteribus simulacris ab hisce Telchinia appellari. Verum quid de eo dicemus, quod ut Fl. Iosephus Antiqq. l. 3. c. 4. et 9. imo Moses ipse, Exodi c 31. v. 2. narrat, Deus Beseleelem et Ooliabum designârit Tabernaculi Architectos? Quid quod ipse Tara, Abrahami Patriarchae parens, dicitur fuisle Α᾿γαλματοποιὸς, Statuarius: quodque Seruchus, fil. Ragau, Abra hami proavus, primus Statuis ornâsse Viros fortes putatur`vide Eusebium in Chron. Epiphanium, Voss. de 4. Artibus Popul. c. 5. §. 4. et Idolol. l. 3. c. 45. Fuêre autem Statuae antiquissimae fictiles et ex argilla, unde et Statuae Deorum, et parietes Templorum, et vasa non minus sacra ac domestica primis temporibus ex eodem luto fuêre, ut supra diximus: et quidem, si fabulis Gentilium credimus, ex argilla primus simulacra fecisse, et igne caelitus reptô animâsle, dicitur Prometheus, ut visum. Ex aere primi postea fuderunt Samii duo, Rhoecus Philaei fil. et theodorus Teleclis; is qui et sinaragdum caelavit Polycratis Samii, Pausan. in Arcadicis: cum prius ex rudibus laminis Statuae coagmentarentur. Fuisse autem has ex aere Statuas cavas, discimus ex Seneca Natur. Quaest. l. 6. c. 29. Ex argento dein et auro fiebant. Unde argenteas sibi positas conflavit Augustus, apud Sueton. Octavio c. 52. Nec Domitianus alias sibi, quam aureas et argenteas, idque ponderis certi, in Capitolio poni permisit. Papinius l. 5. Sylv. 1. v. 189.
Da Capitolinis aeternum sedibus aurum,
Quo niteant sacri centeno pondere vultus
Caesaris, et propriae signet cultricis amorem.
Prima autem Statua aurea, in Templo Anaitidis, posita legitur, Antonii Parthicis rebus direpta, Plin. l. 33. c. 4. Nec argenti usus in statuas primum ad honorem Augusti transiit; iam enim triumphô Magni Pompeii reperimus transtatam Pharnacis, qui primus regnavit in Ponto, argenteam statuam: item Mithridatis Eupatoris, Idem. l. eôd. c. 12. Porro et ex electro, ligno, lapide, ebore Statuas suggerit Plin. l. 4. Ep. 7. Illum coloribus, illum cerâ, illum aere, illum argentô, illum aurô, ebore, marmore effingit. Artemidorus l. 2. c. 44. Α᾿γάλματα χρυσοῦ πεποιημένα ἢ ἀργύρου, ἢ χαλκοῦ ἢ ἐλέφαντος, ἢ λίθου, ἢ ἐλέκτρου, ἢ ἐβένου. De magnitudine sic Lud. Demontiosius l de Sculpt. Aperte dicit Plinius, primum tripedaneas Statuas in Foro positas bbene meritis; quod ea mensura honorata tunc esset; cum et eius mensurae quaedam adhuc in Urbe spectentur Deorum signa antiqua, ipsius etiam Iovis in palatio Card. de Medicis. Et celehriora signa Deorum, quae nobis hîc videre contigit, excedunt quidem communem hominum mensuram, ita suadente ratione Optices, ut in loco superiori collocata parilia videre possint, cum aliquid semper distantia intercipiat: Sed Antinoi, qui est in Vaticano, eadem staturaest, atque Apollinis. Statuae autem Alexandri Bucephalum domantis, quae sunt in monte Quirinali, maiores sunt omnibus signis Deorum Gentilum, quae in Urbe exstant. Dearum enim statuae fere omnes, quas hîc vidi, non distant longe a communi mulierum mensura. Contra Sabinae, quae sunt in eodem Palatio, duplô, aut eô amplius hanc mensuram excedunt; ut et Niobe, quae ibidem spectatur. E quibus patet, non semper obtinere illud Pomp. Gaurici l. de Sculpt. quod ait, Statuas, quae infra hominis figuram fiunt, Signa nuncupari: cubitales vel cubitô minores, Sigilla: Pariles, quandio referunt staturam eius, quem exprimunt: Magnas, quae forent intra rationem sesquialteram: Maximas, quae parilium triplae aut iis maiores essent. Uti nec illud iPhilandri, addentis, pariles statui solere bene meritis ac sapientibus Viris, magnas Regibus ac Imperatoribus; maximas Diis et Heroibus. Interim plerumque eo magis honorificae, quô plurium essent pedum, habebantur: omniumque honoratissimae colosseae erant. Qua de re vide Casaubon. ad Treb. Potlion. in Claudio, c. 3. ubi huic statuam auream decem pedum, in Capitolio, collocatam esle a Senatu refert, et Salmas. ad Spartian. in Vero, c. 7. cui statuas per totum orbem colosseas, vide has voce, poni iussisse Hadrianum, Auctor is narrat. Apud Italos porro iam Euandri aetate, nempe 400. ante Urb. Cond. annis, Herculis Statuam in Foro fuisle Boario, legimus apud
Plinium l. 34. c. 6. qui et a Numa Iani simulacrum in copse Foro ait constitutum: repugnante Plutarchô, qui Romae negat annis post Numam 160. ullum fuisse simulacrum vel Imaginem. Numquam vero maiori in honore fuêre, quam cum primum positae sunt Diis: multumque earum honorem auxit, quod subinde etiam loqui viderentur; Nempe dum a malis Spiritibus animabantur, ut loquitur Augustin. de Civ. Dei l. 8. c. 23. neque quidquam aeque caelestis Veritatis nesciis fidem fecerit esse Spiritus, quam illi Statuarum affatus, Voss. de Idolol. l. 1. c. 6. Aliquanto is honor minor fuit, cum communis factus Virorum fortium et bene meritorum de Rep. Plin. l. 34. c. 4. A Diis ad homines Statuarum honor translatus est. Sic Statuae positae Aristogitoni sunt et Harmodio, Tyrannicidis,
Athenis, eô annô, quô Romae eiecti Reges: iisque primis, in Foro, ut docet Aristoteles. Inde in Persiam transportatas a Xerxe, restituit Atheniensibus, Alexander M. teste Arrianô. Fuêre autem ex aere, unde nota Antiphontis oratoris infelix παῤῥησία. Etiam Philosophis esse constitutas, habet Tertullianus Apol. Hinc de antiqua Cleanthis statua, Iuvenal. Sat. 2. v. 7.
Et iubet archetypos pluteum servare Cleantbas.
Medicis quoque, post sanitatis restitutionem: Antonio hinc Musae populus aere suô Statuam posuit, apud Sueton. Aug. c. 59. Olympiae, omnibus, qui ter vicissent, ponebantur similiter Statuae, e vivis membris expressae: Quadrigariis et Agitatoribus armatae, Plin. ubi supra, qui vero addit, statuas ex membris hominum similitudine expressas, vocari Iconicas: at maiores, augustas; longe maximas, colossos. Vide quoque de Hieronicarum statuis et Imaginibus, Tranquillum Nerone c. 24. Ut vero Statuae hominibus positae petsisterent inviolatae, saepe eas Diis consecrârunt, vel in loco sacro posuerunt. Ita Gorgias Leontinus statuam sibi posuit inau= ratam, sed eam Apollini Delphico consecravit: Mithridates, quam Platoni erigebat, consecravit Musis: suam Scipio Africanus in Cella Iovis O. M. constituit. Quo pertinet theocriteum id,
Χρύσεοι ἀμφότεροι, κ᾿ ἀνακείμεθα τῇ Α᾿φροδίτῃ,
Aurei utrique ac dedicabimur Veneri.
Nec semper una uni posita fuit, sed etiam permultae: neque id tantummodo honoris, sed etiam cultûs ergo. Seneca de Ira l. 3. c. 18. Mario vicatim Populus statuas posuerat, eique ture et vinô supplicabat. Imo apud Athenienses,
------- Demetrius aeneas tot aput'st,
Quot luces habet annus absolutus.
ut ait Varto in Hebdomad. opere. Mulierum etiam fuêre, ut illae Caryatidum, apud Vitruvium l. 1. c. 1. Cloeliae, de qua post: Sibyllae tres antiquissimi operis, iuxta Rostra, fuerunt teste Pliniô loc. cit. hic autem apud Romanos locus honoratissimus, ad Statuas, ut docet Cicer. pro Deiotaro et Sextio. Fuisse illis et Statuas Equestres (a Graecis ortas) patet ex iis, quae positae sunt Camillo et Menio Consulib. apud Livium l. 8. Cloeliae, apud Plin. l. 34. c. 6. Sulae Pompeio, Caesari et Augusto, apud Velleium Paterc. l. 2. c. 11. et 61. meminitque Statuarum Equestrium Cicero ac Plin. c. 5. l. cit. Primus autem Romae Manius Acilius Glabrio, devictô Syriae Rege Antiochô, id consecutus est, ut eius Statuae bractea induceretur ex auro, de quo imbracteandi more conqueritur Anm. Marcellin. Tandem, tum in Graecia, tum in Italia, et alibi, promiscue poni coepêre, etiam indignis,ut videre est apud Demosthenem Orat. περὶ συντοίξεων: quô factum, ur, evilescente hôc honore, eas subinde viri magni, inter quos Cato et Agesilaus, repudiârint. Sub Caesaribus Statuam nulli ponere licuit, nisi Principis consensu, a quo id petere Senatus (cuius olim solius id ius erat) solebat, Plin. l. 1. Ep. 17. Claudian. proin Praef. de bello Getico, v. 9.
Annuit his Princeps titulum, poscente Senatu.
At mos ille parum laudabilis Rhodiorum posteriori fuit aevô, quod, si quis statuâ dignus foret, non ei novam poneret Praetor, sed ex veterib. statuis alicui nomen eraderet, eique insculperet novum. Quam tamen culpam multum imminuebat Statuarum multitudo, habebant enim earum ad 73000. Dein indignis, vel quorum merita exigua forent, nomina eradebant, Dio Chrysostomus Rhodiacâ etc. Erant praeterea et Statuae a privatis erectae, in solatium amicorum Parentumque, qui obiissent; Sed illae in porticibus aut certe in areis, bibliothecisque privatis collocabantur, Sidon. Apollinaris carm. 7. Arnobius l. 1. in fin. alciatus Parerg. l. 4. c. 27. Alii. Tumulis item, vide infra Stelae. In Pedestribus, quae frequentissimae, manus exsertae, quô imperium forte indigitatum est: Nam una manus clypeum praetendebat, altera imperantis specie extendebatur. Cuius ritus initium a Cethegorum familia sumptum videtur. Lucan. l. 2. v. 543.
---- ----- Exsertique manus vesana Cethegi.
Quod et in Causidicorum observatum statuis, quod gestus sic fieri solerent. Idem in Equestribus quoque obtinuit, quae non nisi gravissimis de causis concessae. Enses autem quomodo in Ducum Imperatorumque Statuis gestarentur, difficultas est non exigua. Persae demissos ferebant. Iul. Pollux l. 1. c. 10. §. 7. Gothis, ex humeris penduli erant, Apollinar. l. 4. Ep. 20. ut et Graecis, Homer. Il. β v. 45. in Romanis vero statuis equestribus ad latera inserti enses cingulis suspendebantur, Stat. l. 1. Sylv. 1. et Thebaid. l. 1. v. 427. Atque is quidem militarium statuarum, quas Ammian. l. 19. armatas, vocat, habitus fuit: Scipionis tamen in Capitolio
chlamydata et crepidata fuit contra morem; sed hic ei militiae fuit habitus, priusquam in Africam transiret. Togatarum alius longe. Nec omittendum, Statuarum basin solitam fuisse signari dedicationis elogiô, Val. Max. l. 4. c. 4. ex. 1. Ut vero bene meritis ponebantur, sic male merentibus eaedem tollebautur tituli, memoriaque omnis abolebatur, quod poenae genus severissimum habitum est, vide Ael. Lamprid. in Heliogabalo c. 13. et Commodo, c. ult. Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 23. Sueton. Domitiano c. ult. Alios, hodieque multae visuntur statuae, quibus tituli exempti. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 9. Eaedem luto inquinabantur, uti Tyrannis fieri solitum, ait Lamprid. in Heliogabalo, loc. cit. more antiquissimô et Atheniensibus primum recepto, qui id contumeliae genus προπηλακίζειν dixêre. Item nigrô colore deformabantur, ut de Maxentii imaginibus scribit Eusebius l. 9. sub fin. Vel etiam detrahebantur ac frangebantut: aut, si fusiles erant, in vasa, obscenis usibus destinata, coflabantur, uti Demetrii Phalerei statuis factum esse Athenis olim, docet Laertius. Vide Cl. Berneggerum ad Iustin. l. 38. c. 9. Neque vero hominum solum, sed et Deorum, si quid secus contigisset, statuae lapidatae olim disiectaeque, uti docet ad Martialem l. 1. Epig. 13. Heraldus. Vide quoque supra. Uti contra floribus et coronis statuae Numinum et hominum egregiorum ornabantur, de quo ritu pluribus agit C. Paschalius Coronar. l. 4. c. 9. et seqq. nec non Iac. Ouzelius Animadversionibus ad Minucium Fel. p. 16. Vide quoque Athenaeum l. 10. c. 10. Aelian. Var. l. 2. c. 41. et Laertium Xenocrate c. 8. ubi de Philosopho hoc, muneri sibi datam ab Dionysio Rege coronam auream Mercurio ante regiam stanti, iniicente: Iustinum it. l. 18. c. 2. ubi de Legatis Romanorum, qui aureas coronas a Prolemaeo sibi missos honoris quidem causâ receperunt, posterâ vero die Regis statuis inposuerunt: adde Iust. Lipsium ad Tacit. Annal. l. 2. Notis 167. Ut et hoc addam, Deos ac Reges nudos saepe numero Statuarios priscos causâ honoris et laudi, effinxisse: scil. ut perspicua eorum potestas et animo sinceri nullôque vitiô protecti indicentur, Amorem inprimis Bacchumque, tradit Licetus de Gemmis Annul. c. 10. Alias candidis vestimentis Deorum statuas indui fuisse solitas, docet Sulpitius Seu. de vita Mart. l. 1. Vide quoque infra Vestis. Ad Statuas miseris Servis perfugium fuisse, diximus alibi. Inter Statuas Graeci sic distinguunt teste Philandrô, ut Statuas Deorum vocent εἴδωλα: Heroum ξόανα: Regum ἀνδριάντας: Sapientum εἴκελα: bene meritorum βρέτεα, quod tamen discrimen Auctoribus non semper observatur; Quid Statuae a Signis differant, vide paulo supra ut et in voce hac: et plura de his apud Iac. Gothofredum Exercit. 1. de Eccl. ubi de Statuis Doerum, Curulibus, Sessilibus, aliis, multa egregia; Casp. Barthium Animadvers. ad Stat. passim, inprimis Parte I. p. 42, ubi de more Statuas Principum ture et vinô venerandi; Parte II. p. 910. ubi de Statuas Numinum abluendi ritu, et p. 1028. ubi de cultis Statuis, tamquam Diis ipsismet, imo et nomine Deorum, illis tributo etc. Gerh. Io. Vossium de Philosophiâ c. 16. Salmas. ad Pollionem in Tito c. 32. ubi de Statuis acrolithis, auratis, et sub auro locari iussis; Item ad Vopisc. in Aureliano, c. 18. ubi de Statuis Magice consecratis ad propulsandos hostes; nec non, ubi de Statuis sepulchralibus etc. P. de Valle Itiner. Part. IV. ubi de more Statuas Deorum, quae vetustate inutiles redditae, reficiendi, renovandique, apud hodiernos in India Idololatras, usitatissimo: ex antiquis vero Plinium praeprimis l. 34. c. 4. 5. et 6. ut et hîc passim, inprimis ubi de Consecratioe, Dedicatione et Resercrandi ritu: item ubi de Simulacris.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • statua — STATUÁ vb. (rar) a statuta. (A statua îndatoririle lor.) Trimis de siveco, 05.08.2004. Sursa: Sinonime  statuá vb. (sil. tu a), ind. prez. 1 sg. statuéz, 3 sg. şi pl. statueáză, 1 pl. statuăm (sil …   Dicționar Român

  • statuă — STÁTUĂ s.f. v. statuie. Trimis de claudia, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  STÁTUĂ s.f. v. statuie. [< it., lat. statua]. Trimis de LauraGellner, 13.09.2007. Sursa: DN …   Dicționar Român

  • statua — / statua/ s.f. [dal lat. statua, der. di statuĕre collocare, innalzare ]. (artist.) [opera scolpita, a tutto rilievo, di marmo o altri materiali, che rappresenta una figura umana o animale, oppure un idea o un concetto astratti: s. di marmo ]… …   Enciclopedia Italiana

  • statua — stȃtua ž DEFINICIJA umj. slobodnostojeća skulptura rađena u kamenu, drvetu, bronci i sl. koja u cjelini prikazuje ljudski ili životinjski lik; kip ETIMOLOGIJA lat. statua ≃ statuere: postaviti …   Hrvatski jezični portal

  • statua — {{/stl 13}}{{stl 8}}rz. ż IIa, D. statuauy || statuaui, CMc. statuaui; lm M. statuauy, D. statuaui {{/stl 8}}{{stl 7}} wyrzeźbiona ludzka postać; posąg : {{/stl 7}}{{stl 10}}Wyrzeźbić statuę Matki Boskiej. Wykuć statuę w kamieniu. Statua Wolności …   Langenscheidt Polski wyjaśnień

  • Statua — Stat u*a (st[a^]t [ u]*[.a]), n. [L.] A statue. [Obs.] [1913 Webster] They spake not a word; But, like dumb statuas or breathing stones, Gazed each on other. Shak. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Statŭa — (lat.), ein einen Gott, Heroen od. Menschen darstellendes Standbild, Bildsäule aus Erz, Gold, Silber, Marmor, Elfenbein, Holz. Man unterschied sie nach der Größe als Statuae colossēae, welche Personen in übermenschlicher Größe, S. iconĭcae,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • stȃtua — ž umj. slobodnostojeća skulptura rađena u kamenu, drvetu, bronci i sl. koja u cjelini prikazuje ljudski ili životinjski lik; kip ✧ {{001f}}lat …   Veliki rječnik hrvatskoga jezika

  • statua — stà·tu·a s.f. 1a. FO opera di scultura a tutto tondo che raffigura persone, animali o forme astratte: statua di bronzo, scolpire una statua di marmo, modellare una statua di creta, innalzare una statua equestre, una statua della Madonna; una… …   Dizionario italiano

  • statua — {{hw}}{{statua}}{{/hw}}s. f. 1 Opera di scultura a tutto tondo, rappresentante una persona, un animale o una cosa personificata: una statua di marmo | Figura scolpita: la statua di un condottiero | Statua equestre, raffigurante una persona a… …   Enciclopedia di italiano

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”